IV. 6. Cui nullum negotium erat, Harmenen muro cinxit. xliv

Strabo libro Geographiae XII refert hujusmodi proverbium :

Ὅστις ἔργον οὐδὲν εἶχεν Ἁρμένην ἐτείχισεν,

id est

Qui negoti nil habebat Harmenae murum addidit.

Est enim trochaicus tetrameter. Tradit autem Harmenen vicum esse Sinopensium portum habentem. Cujus meminit et Stephanus, situm indicans in Paphlagonia et a nonnullis dictam Ἁρμήνην, quod hic sane carminis ratio non patitur. Neuter indicat originem aut sensum adagii. Conjectare licet vicum fuisse frigidum, quem aliquis cinxerit muro, ut fieret oppidulum aeque frigidum. Non enim dixit ἔκτισεν, quod interpres videtur somniasse, qui vertit construxit, sed ἐτείχισεν, hoc est muro cinxit.

Index Adagiorum