IV. 6. Caricum vinum. xli

Καρικὸς οἶνος Suidas indicat fuisse proverbium de vino, ut opinor, tenui, quod adferret hilaritatem, qualis erat Carica Musa, de qua dictum est alias. Quicquid enim vile, lugubre, molestum aut querulum Caricum dicebatur. Sed haud scio an apud Suidam pro οἶμος scriptum sit οἶνος, nisi quod Hesychius nescio quid attingit de carica vite velut inculta et incomposita. Nam genus hoc militare negligit agricolationem.

Index Adagiorum