I. 4. In saxis seminas. liv

Κατὰ πετρῶν σπείρεις, id est In saxis sementem facis. Quo quidem allusisse credi potest allegoria Evangelica de semine, quod in petras inciderit. Nam hoc terrae genus fere sterile est, vel quia non potest aratro proscindi vel quia quod satum est, non habet quo radices agat.

Index Adagiorum