IV. 6. Undarum in ulnis. xxxix

Suidas refert hunc senarium ex Aristophane :

Καὶ ταῦτ᾿ ἔχοντες κυμάτων ἐν ἀγκάλαις,

id est

Atque id quidem cum essent in ulnis fluctuum.

In ulnis undarum esse dicebantur qui in summis rerum difficultatibus versabantur. Neque enim suaviter jactant maris undae quos amplexae fuerint. Allusum est ad nutrices, quae pueros in ulnis circumferunt et agitatione movent, ut fiant vegetiores, quod ipsum infantibus natura gratum est somnosque conciliat. Verum alia est fluctuum jactatio.

Index Adagiorum