Adagiorum Chiliades

IV. 6Fabarum arrosor.xxxvii

Κυαμοτρώξ, id est fabarum arrosor, dicebatur qui in creandis magistratibus vendebat sua suffragia eoque quaestus grati sedulo versabatur in comitiis. Quod utinam hodie non fieret in creandis summis ecclesiae proceribus et orbis monarcha ! Tunc a populo convicio notati sunt qui magistratulum ambienti favebant accepta pecunia. Nunc palam donantur ingentia praemia qui suffragantur in creando summo Pontifice et Caesare. Quin et ipsi principes quidam simpliciter vendunt magistratus, et miramur collabi civitatum disciplinam ! Priusquam repertus est usus calculorum, quos Graeci ψήφους appellant, suffragia nigris et albis fabis ferebantur. Unde fabis victitare dicebantur quibus hinc erat quaestus. Suidas citat senarium, sed, ut fere solet, tacito auctoris nomine,

Κρινεῖ δὲ τούτους οὐ κυαμοτρὼξ Ἀττικός,

[Lex.] id est

Hos judicabit non fabae esor Atticus.

Proverbii meminit et Hesychius, indicans hunc morem fuisse apud Aetolos ut, cui laba faba obtigisset, is magistratum susciperet. [Lex.] Unde ferre suffragia sive sortiri κυαμεύειν appellabant et judicem κυαμοβόλον; nam et in judiciis quibusdam non voce, sed calculis ferebantur sententiae. Manet in hodiernum usque diem mos, ut in Epiphaniis rex convivii faba deligatur. Extat autem et apud Aristophanem in Equitibus :

Νῷν γάρ ἐστι δεσπότης Ἄγροικος ὀργήν, κυαμοτρώξ,

[Eq.] id est

Nobis agresti est dominus ira, qui fabas

Arrodit.

Dici potest et in tenuem parcumque, nam hinc sumpta est metaphora in magistratus affectatores aut ex suffragiis suis venantes quaestum.