IV. 6. Κρουνοχυτρολήραιον. xxxvi

Hominem stulte nugacem Graeci vocabant κρουνοχυτρολήραιον voce ridicule composita a κρουνός, quae proprie dicitur aqua impetu scatens, et χύτρα, olla, et ληρεῖν, quod est nugari. Ollas autem stupidos appellamus. Refertur a Suida. Extat apud Aristophanem in Equitibus. Quo dicto notasse videtur homines immodice nugaces. Nam et λήρους quidam fontes dici putant, παρὰ τὸ λίαν ῥεῖν. Indicat hoc Ulpianus enarrans tertiam Demosthenis Olynthiacam. Alibi retulimus proverbium Lusciniae nugis insidentes, Ἀηδόνες λέσχαις ἐγκαθήμεναι, sed post comperi λέσχας Graecis dici nonnunquam sedilia quaedam publica, in quibus Athenienses otiosi complures pariter sedebant, quibuslibet de rebus inter se nugantes, qualia sunt hemicyclia. In testimonium proferunt hoc carmen ex Homero  :

Οὐκ ἐθέλεις εὕδειν χαλκήιον ἐς δόμον ἐλθὼν

Ἤ που ἐς λέσχην;

Haec sedilia fuisse Apollini consecrata scripsit Cleanthes. Quidam eum deum appellant Λέσχην ὅριον.

Index Adagiorum