IV. 6. Auris Batava. xxxv

Quemadmodum Graeci dicunt Βοιώτιον οὖς, id est Boeoticam aurem pro pingui crassaque, itidem Martialis Epigrammatum libro sexto Batavam aurem dixit agrestem, inelegantem tetricamque :

Tune es, tune ait ille Martialis

Cujus nequitias jocosque novit

Aurem qui modo non habet Batavam ?

Sic enim legit Domitius Calderinus, quanquam nonnulli mutarant pro Batavam severam.

Erant Batavi Germaniae populi, Cathorum pars, qui domestica seditione pulsi extrema Gallicae orae vacua cultoribus simulque insulam inter vada sitam occupavere, quam mare Oceanum a fronte, Rhenus amnis tergum ac latera circumluit. Gens tum bello valida, ut quae Germanicis bellis esset exercitatissima, tum opibus pollens, quod Romana militia non exhauriretur, quandoquidem erat his cum imperio societas, ut viros tantum armaque ministrarent, quemadmodum copiosius prodidit Cornelius Tacitus libro XX. Convenit inter plerosque doctos, ne id refragantibus conjecturis, eam insulam cujus meminit Tacitus esse quam nunc Hollandiam vocant, terram mihi semper et celebrandam et venerandam, ut cui vitae hujus initium debeam. Atque utinam illi nos tam possimus honestamento vicissim esse quam illa nobis nos est poenitenda  ! Nam quod Martialis eam gentem rusticitatis insimulat, quod eandem Lucanus trucem vocat, aut nihil ad nos pertinet aut etiam laudi vertendum arbitror utrumque. Siquidem quae gens non aliquando fuit rudior ? Aut quando Romana gens laudatior quam cum praeter agriculturam et militiam nihil artium nosset ? Quod si quae quondam in Batavos dicta sunt contendet aliquis ad hujus temporis rationem pertinere, quae major laus Hollandiae meae poterit tribui quam si dicatur a Martialis jocis abhorrere, quos etiam ipse nequitias appellat ? Utinamque Christianis vel omnibus aures essent Batavae, quo pestilentes ejus poetae facetias aut non admitterent aut certe his non caperentur ! Quod si quis id rusticitatem vocare velit, nos convicium haud illibenter agnoscimus, videlicet cum integris Lacedaemoniis, cum priscis illis Sabinis, cum laudatissimis Catonibus commune. Lucanus autem, opinor, ita truces appellat Batavos ut Vergilius acrem Romanum. Alioqui, si mores domesticos spectes, non alia gens est ad humanitatem, ad benignitatem propensior cuique minus adsit vel feritatis vel truculentiae. Ingenium simplex et ab insidiis omnique fuco alienum, nullis gravibus obnoxium vitiis, tantum ad voluptatem, praecipue conviviorum, aliquanto deditius. Cujus rei causam esse puto miram rerum omnium exuberantiam quibus voluptatis studium irritari solet, idque partim ob commoditatem importationum, quod non solum occupat duo nobilissimorum fluminum ostia, Mosae Rhenique, verumetiam quod aliquanta sui parte Oceano alluitur, partim ob nativam regionis ubertatem, ut quae passim navigabilibus ac piscosis interluatur fluviis, pascuis uberrimis abundet. Ad haec avium infinitam copiam paludes saltusque suppediant. Proinde negant aliam inveniri regionem quae simili spacio tantum oppidorum contineat mediocri quidem magnitudine, sed incredibili politia. In domesticae supellectilis nitore palmam uni concedunt Hollandiae negotiatores quibus pleraque pars orbis est peragrata. Mediocriter eruditorum nusquam gentium frequentior numerus. Ad exquisitam eruditionem, praesertim antiquam, quo non perinde multi perveniant, aut vitae luxus in causa est quod apud illos plus honoris habetur egregiae morum integritati quam egregiae doctrinae. Nam ingenium non esse negatum illis plurimis constat argumentis, quanquam mihi sane quam mediocre contigit, ne dicam exiguum, ut et caetera pleraque.

Index Adagiorum