IV. 6. Calamoboas. xxxiii

Antipater, cum nec vellet nec posset congredi comminus cum Carneade, qui magna vehementia invehebatur in Stoicos, semet ad scribendum vertit multosque libros edidit maledicos et ineptos, in quibus passim contradicebat Carneadi. Hinc vulgo cognomen adeptus est Καλαμοβόου, quod non lingua, sed calamo vociferaretur. Meminit Plutarchus in libello Περὶ τῆς ἀδολεσχίας.

Index Adagiorum