IV. 6. Monophagi. xxvi

Μονοφάγοι dici poterunt sordidi et inhospitales qui neminem invitant ad convivium. Aeginensium qui ad bellum Trojanum profecti fuerant, multi perierant in pugna, plures tempestas absorpserat. Paucos igitur qui domum incolumes redierunt, cum recepissent cognati, videntes reliquos cives ob desiderium suorum in luctu ac maerore versari, non arbitrati sunt convenire ut vel palam laetitiam suam declarent vel diis ob illorum salutem rem divinam facerent, sed suos quisque quos incolumes receperant, domi clam conviviis et gratulationibus excipiebant, ipsi ministrantes patribus, cognatis, fratribus ac necessariis, neminem alienum admittentes. Hoc imitantes Aeginetae, cum Neptuno sacrificant, dies sedecim, gestantes thiasos, quos vocant, clam apud sese convivia celebrant, neque servorum quisquam adesse sinitur. Mox Veneri sacrificantes festum solvunt. Itaque qui sic sacrificabant μονοφάγοι dicebantur.

Index Adagiorum