IV. 6. Onobatis. xxv

Apud Cumanos mulier in adulterio deprehensa ducebatur in forum, ut illic lapidi insistens omnibus esset conspicua. Deinde, impositam asino atque ita per totam civitatem circunductam reducebant ad lapidem, ut ibi rursus esset omnibus spectaculo. His actis habebatur infamis per omnem vitam et ignominiae gratia ὀνοβάτις dicebatur, quod asinum equitasset. Lapis autem nefastus ac detestabilis habebatur in quo steterat mulier. Quadrabit in quamvis prostitutae famae. Asinus apud Cumanos erat jocus proverbialis, qua de re nobis dictum est alias. Illud hic annotandum, quomodo decreverit legum severitas. Apud Hebraeos adultera lapidabatur. Apud Romanos aliquando minitabatur lex Julia. Apud Cumanos summa ignominia supplicii loco erat. Nunc apud Christianos ludus est adulterium, apud quos tamen matrimonium est sacramentum. Quid superest, nisi ut praemia decernatur his qui multorum uxores constuprarunt ? Olim incestae prophanae vivae defodiebantur. Nunc violare virginem Christo dicatam pietas est. Verum quod ad proverbium attinet, refertur a Plutarcho in Problematis.

Index Adagiorum