IV. 6. Gargara bonorum. xxiv

Innumerabilem hominum rerumve vim prisci gargara dicebant, ficta, ni fallor, voce a strepitu quem facit hominum congregatorum multitudo aut rerum effusarum copia. Aristomenes ἐν Βοηθοῖς apud Suidam et Aristophanis interpretem : Ἔνδον γὰρ ἡμῖν γάργαρα, id est Nobis enim intus gargara. Citatur et tragicus quispiam, Sophron, opinor, qui scripserit : Χρημάτων τε γάργαρα, id est Pecuniarum gargara. Unde et γαργαίρω verbum, quod significat perstrepo prae multitudine. Ut Cratinus :

Ἀνδρῶν ἀρίστων πᾶσα γαργαίρει πόλις,

id est

Urbs universa haec optimis strepit viris.

Rursus ex fabula cui titulus Λίμναι citatur hic versiculus :

Ἀνδρῶν ἐπαστῶν πᾶσα γάργαιρ᾿ ἑστία,

id est

Viris adactis tota perstrepit domus.

Caeterum, quod est apud Homerum Κάρκαιρε δὲ γαῖα πόδεσσι, id est Pedibus quoque terra strepebat : mutata literula κάρκαιρε dictum pro γάργαιρε. Denique, cancros existimant dictos γαργαρούς ob pedum multitudinem. Macrobius ibro Saturnalium quinto docet Gargara montem esse et ejusdem nominis oppidum monti subjectum in Mysia, ut apparet, quae frugum est feracissima, ut hinc factum sit qui immensam rerum copiam significare vellet Gargara nominaret. Exempla citat ex Alcaeo, Aristomene, quae scribarum inscitia desiderantur. Aristophanes ἐν Ἀχαρνεῦσι risus causa duas voces conjuxit immensam multitudinem significantes :

Ἃ δ᾿ ὠδυνήθην, ψαμμοσικοσιογάργαρα.

Siquidem ψαμμοσικόσια dicunt Graeci quae vel aequant harenarum numerum, ad eam formam qua dicunt τριακόσια et ἑξακόσια. Alexis apud Athenaeum libro sexto :

Ἐβόα καλῶν τὸν οἰκέταν

Ἕν᾿ ὄντα καὶ μόνον, ὀνόμασιν δὲ χρώμενον

Ψαμμακόσιοις,

id est

Famulum intonabat evocans

Unum atque solum, caeterum vocabulis

Utens ad id innumeris.

Loquitur de paupere ostentatore divitiarum, qui, cum non haberet nisi unum famulum, tamen pro foribus evocabat eundem variis nominibus, ut hospites crederent plurimos esse domi. Et hujus compositae vocis meminit Macrobius loco quem modo indicavimus.

Index Adagiorum