IV. 6. E vestigio. xxii

Non ignotum est Latinis e vestigio fieri quod citra moram ac protinus fit, quod prisci dicebant extemplo. Eadem figura reperitur et apud Graecos ἐκ ποδός pro ilico, velut in Theocriti itinere : Ὃς ἐκ ποδὸς ἄνυε κράναν, id est Qui tum protinus extruxit fontem. De ἐκ ποδός quod significat ab imis, velut a pedibus usque ad caput, dictum est alibi.

Index Adagiorum