IV. 6. Sine ut incolumis redeat. xxi

Habet proverbi speciem quod est apud Theocritum in Hodoeporis :

Εἶα λέγ᾿, εἴ τι λέγεις, καὶ τὸν ξένον εἰς πόλιν αὖθις

Ζῶντ᾿ ἄφες,

id est

Dic age, si quid dicis, et hospes ut unde profectus

Vivus eo redeat permissio.

Sic et hodie dicimus iis qui verbis minacibus et conviciis ferociunt : Eia, sine hominem vivere ! Verba sunt Laconis ad Comatam, qui de se arroganter in alterum contumeliose fuerat locutus. Tametsi locum varie interpretatur scholiastes.

Index Adagiorum