IV. 6. Ad coronidem usque. xx

Μέχρι τῆς κορωνίδος, id est Usque ad coronidem. Cum extremum finem rei cujuspiam significamus. A navibus translatum putant literatores, quibus aliquid rostri speciem gerens solet addi. Nam corone Graecis cornicem sonat, coronis corniculam. Apud Homerum usurpatur κορώνη pro anulo aut si quid aliud apponitur ostio. Idem velut ornamenti gratia perfectis omnibus additur. Unde Eustachius indicat laetum rerum finem χρυσῆν κορώνην proverbio dici solere. Plutarchus in libro De fortuna Alexandri refert Philoxenum a Dionysio conjectum in latomias (id erat nomen teterrimo carceri), quod tragoediam quam illi castigandam tradiderit, ἀπὸ τῆς ἀρχῆς μέχρι τῆς κορωνίδος περιέγραψεν, videlicet circunducta linea significans totam esse dispungendam. Idem Adversus Stoicos : Ἐκ παρόδου καὶ ἀρχῆς ἄχρι κορωνίδος, id est Ab ingressu et initio usque ad coronidem. Jucundus erit, quoties transfertur ad animum, veluti si quis studiorum coronidem dicat aut moneat ut egregiis coeptis auream addat coronidem aut vitae laudabiliter actae jubeat auream imponi coronidem, hoc est mortem piam. Quanquam coronis dicitur interdum quod accedit absoluto operi, ut Martialis : Multaque coronide longus. Qualia sunt in conviviis quae Graeci vocant ἐπιδορπίσματα sive μεταδόρπια, quod cenis addantur, Latini, ni fallor, bellaria vocant. Cujus vocis eadem fuerit gratia, si ad res animi transferatur, velut ad accessionem quaestioni propositae additam aut aliud simile. Postremo : grammatici, quoties persona coronis actoris eodem metri genere finit quo coeperat, coronidem vocant eamque notant veluti rostri figuram exprimentibus lineis. Attigeramus hoc proverbium in eo quod est A capite usque ad calcem, sed tribus dumtaxat verbis.

Index Adagiorum