IV. 6. Ἀθερίζειν. xviii

Graecis ἀθερίζεται quod rejicitur ac nihili fit. Translatum a summis hordei spicis, quae ceu cuspides habent quae nulli sunt usui, sed inter metendum pereunt. Eas Graeci vocant atheras. Sic ex Galeno annotavit vir ille divinus Hermolaus Barbarus. Sunt qui putent spicas inutiles ac rejiculas dici athericas, quod a messoribus ac triturantibus negligantur.

Index Adagiorum