IV. 6. Λακκόπλουτοι. xvi

Calliae barbarus quispiam clam indicavit magnam auri vim in puteum quendam conjectam. Is et occidit indicem, ne proderet, et aurum sustulit. Ubi res innotuit, in comoediarum jocum versa est, ut qui malis artibus subito ditescerent λακκόπλουτοι dicerentur. Refert Plutarchus in vita Aristidis. Attigit et Hesychius.

Index Adagiorum