IV. 6Samii literati.xiv
Plutarchus in vita Periclis citat hunc versiculum ex Aristophane comico :
[Vit. Per.] id estΣαμίων ὁ δῆμός ἐστιν ὡς πολυγράμματος,
Arbitror hoc inde dictum, quod, cum Samii captivis Atheniensium inussissent noctuam, Athenienses vicissim Samiorum captivis inurebant Samaenam, quam in collectaneis opinor dictam Σάμην. Id erat navis genus, lato ventre, a prora veluti suilli rostri speciem praeferens, unde et hic versus jactatus est :Populus Samiorum valde literatus est.
[Lex.] id estΝαῦς δέ τις ὠκυπόρος Σαμία ὑὸς εἶδος ἔχουσα,
Dicta est Samaena, quod a Samiis reperta sit. Conveniet igitur in cicatricosos et stigmatum plenos. Hesychius [Lex.] et Suidas addunt apud poetam dictum in Babylonios e pistrino prodeuntes, stigmatibus notatos. [Lex.] Verum Aristoteles aliam hujus dicti monstrat originem : cum Samiorum gens esset afflicta a tyrannis, ob inopiam administrantium rempublicam coacti sunt aliquot e servis admittere in consortium administrandi magistratus. Sic Aristoteles. Servile est autem ac noxiorum stigmatis notari. Apud Plautum in Casina : Si hic literatus me sinat, literatum appellans notis inustis insignem. [Cas.] Plinius libro XVIII, capite III, inscriptos appellat : At nunc eadem illa vincti pedes, damnatae manus, inscripti vultus exercent. [Epist.] De attagena diximus alias. Nec desunt qui causam diversam adferant, quod apud Samios inventae sint vigintiquatuor literae a Callistrato. Sic Andron in Triode. Idem Ionum literas tradidit Atheniensibus. Probabile est igitur a repertis traditisque literis jocum fuisse versum ad stigmata ; nam Samii simul et accipiebant et tradebant infames notas. Nicanor Alexandrinus, grammaticus, populari joco dictus est Stigmaticus, quod de re scripturae distinctiunculis, quas Graeci στιγμάς appellant, curiose scripserit.Navis erat velox Samia specieque suilla.