IV. 6. Cum sacco adire. vii

Proverbiali schemate dictum est quod adfertur ex Paulo libro Pandectarum quadragesimo sexto, titulo De solutionibus et liberationibus capite Quod dicimus : Quod dicimus, inquit, in eo herede qui fideiussori testatoris id quod ante aditam hereditatem ab eo solutum est debere statim solvere, cum aliquo scilicet temperamento temporis intellegendum est : nec enim cum sacco adire debet. Haec ibi. Non dubium est quin hic sermo fuerit vulgo jactatus de quovis qui postulat ut statim exhibeatur quod petit. Alioqui non ad omnia recipienda sacco est opus, velut ad oleum aut vinum. Graecis θυλακίζειν dicitur qui cum pera sequens postulat aliquid, qui mos est mendicorum, unde proverbium Mendicorum peras semper esse inanes. Θύλακος autem vas est farinarium. Hesychius indicat eam vocem fuisse peculiarem Tharentinis.

Index Adagiorum