IV. 6. Psydracia. vi

Theocritus in Aita :

Ψεύδεα ῥινὸς ὕπερθεν ἀραιᾶς οὐκ ἀναφύσω,

id est

Non mihi nascentur nares mendacia supra.

Scholiastes addit apud Siculos qui supra nares haberent pustulas albas, quas illi vocant ψυδράκια sive ἰόνθους aut ὀνθίους, pro mendacibus haberi solitos vulgo. Quin et hodie vulgo dicunt : Nasus tuus arguit mihi te mentiri. Idem jocus est vulgi de maculis unguium. Quin et ipsas narium pustulas Graeci ψεύσματα vocant, ut indicat idem scholiastes. Amans hoc aenigmate significat se nihil mentiturum de amica. Iones appellant varias pustulas. Hinc diminutiuum, ψυδράκια, ἐξανθήματα, quod summa cute efflorescant. Res ipsa plane superstitiosa est et casum esse puto, quod novi quendam cui non nasus tantum sed tota poene facies psydraciis erat operta. Nec ullum unquam animal vidi vanius aut impudentius mendax.

Index Adagiorum