IV. 6. Pecunia absque peculio. ii

Apparet olim fuisse proverbium inter agricolas jactatum Pecuniam sine peculio fragilem esse. Refertur Pandectarum libro trigesimosecundo, titulo De legatis et fideicommissis, capite Si chorus : His verbis : quae mobilia mea erunt, do, lego nummos ibi repositos, ut mutui darentur, non esse legatos Proculus ait, at eos quos praesidii causa sepositos habet, ut quibusdam bellis civilibus factitassent, eos legato contineri ; et saepe audisse rusticos senes ita dicentes : pecuniam sine peculio fragilem esse, pecuniam appellantes quod praesidii causa reponeretur. Retulimus alibi proverbium quod admonet ne totam substantiam uni credamus navi, ne nihil supersit unde damnum sarciatur, si navis interierit. Ita solent senes summam aliquam seponere, ne nihil superesset, si res incendio, bello aut furto periret. Si libebit adagium alio deflectere, poterit accommodari ad eum qui non omnia consilia sua communicat amicis aut qui felicitatis summam non ponit in rebus extrariis, sed in animis bonis, ut illis casu perditis habeat quo confugiat nec despondeat animum. Quod enim proprie nostrum est peculium dicitur. Ea vero demum proprie nostra sunt quae fortuna non potest eripere.

Index Adagiorum