IV. 5. Pereant amici etc.. c

M. Tullius in oratione pro Dejotaro rege refert hunc versiculum ut proverbio jactatum :

Pereant amici, dum una inimici intereant.

Dicit eandem sententiam Graeco quoque versiculo celebrari, quem nondum comperi. Nisi forte is est cujus fragmentum ante retulimus : Ἐρρέτω φίλος σὺν ἐχθρῷ, id est Valeat amicus cum inimico. Ciceronis verba subscribam : Itaque cum esset ei nuntiatum Domitium naufragio perisse, etiam te in castello circumsederi, de Domitio dixit versum Graecum eadem sententia qua etiam nos habemus Latinum : Pereant amici, dum una inimici intereant. Quod ille si esset tibi inimicissimus, nunquam tamen dixisset. Ipse enim mansuetus est, versus inanis. Congruet in illos qui nec amicis parcunt nec inimicis, modo quod impense cupiunt assequantur. Versus autem non solum inanis est, verum etiam immanis, cum humanitatis sit et inimicos inultos sinere, ne laedas amicos. Neque dubitem contendere a Cicerone immanis scriptum, quod scriba depravarit in inanis, cum mansuetus non respondeat inani sed immani, nec in hoc versu quicquam sit inane, hoc est gloriosum aut frivolum, sed feritas homine indigna. Quanquam carmen apud Ciceronem non satis constat suis numeris, constabit si legas :

Pereant amici, inimici dum intereant simul.

Talis est et ille, quem alibi retulimus : Me mortuo terra incendio misceatur.

Index Adagiorum