IV. 5. Glossogastores. xcix

Qui linguam habent venalem, ea loquentes quae ventri conducunt, comicorum salibus taxati sunt dictique γλωσσογάστορες voce ridicule ex lingua et ventre composita. Quadrabit in malos advocatos, in contionatores quorum oratio quaestum sapit, in assentatores. Auctor est Julius Pollux libro De rerum vocabulis secundo. Athenaeus libro III. docet ejusmodi homines a poetis aliquot dictos κνισσοκόλακας et κνισσολοίχους, quod ob culinae nidorem adulentur et nidorem liguriant, morbum dictum κνισσολοιχίαν. Ita Juvenalis :

Te putat ille suae captum nidore culinae.

Index Adagiorum