IV. 5Archimedes non posset melius describere.xcv
Archimedes Syracusanus geometra fuit celeberrimus, nusquam non intentus figuris geometricis, adeo ut pingens sit interfectus. Ex quo proverbii specie dictum est illud, quod est apud M. Tullium in oratione pro A. Cluentio : Si, ut tu dicis, gratiae conciliandae causa, quadraginta istorum accessio milium quid valet ? Si, ut nos dicimus, ut quadragena milia nummum sedecim judicibus darentur, non Archimedes potuit melius describere. Solent enim geometrae mathematicas figuras in pulvere depingere.