IV. 5. Humeris sustinere. xciii

Quorum auctoritas diligentiaque plurimum valet in conservanda salute cujuspiam, ii dicuntur humeris sustinere. M. Tullius pro L. Flacco : De summa reipublicae taceo, inquam vos universam hoc judicio, vestris iinquam humeris, judices, sustinetis. Ammianus Marcellinus libro XVI : Ubi bellorum inundantium molem humeris suis quod dicitur vehens, scindebatur in multiplices curas. Huic affine est humeris referre. Cicero Pro domo sua : Dicebas te tuis humeris me custodem urbis in urbem relaturum. Ab hac metaphora dicuntur Atlantes reipublicae qui eam suis humeris sustinent, alioqui collapsuram.

Index Adagiorum