Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 3492

IV. 5Dosones.xcii

Plutarchus in vita Pauli Aemilii tradit Antigonum regem, Demetrii nepotem, eo quod benigne promitteret omnibus nec praestaret promissa, populari joco dictum fuisse Dosonem, quasi Latine dicas Dabonem, quod ille quidvis petentibus respondere soleat δώσω, [Vit. Aem., 8, 3] id est dabo. Tales sunt χρηστολόγοι, de quibus alibi nobis dictum est. Ovidius :

Promittas facito, quid enim promittere laedit ?

Pollicitis dives quilibet esse potest.

[Ars Am., I, 441] Hujusmodi Dosonibus scatent aulae principum : Cras, mox redi.