IV. 5. Ab ipsa messe. xc

Non est animus converrere in hoc opus quicquid aliquam proverbii speciem habet. Pauca quae sese casu obtulerunt visum est non praeterire, praesertim si commodius et argutius dicta videbantur. Quod genus est illud apud Senecam Epistolarum libro tertio, epistola xxii. : Ab ipsa messe discedam ? Agit enim de his qui vel commodis vel spe commodorum detinentur quo minus semet explicent a negotiis, quasi deserturi agrum cum instat messis. Quam multi sunt in principum aulis quos taedet ejus vitae, discrucianturque libertatis desiderio, verum istis ad libertatem aspirantibus reclamat cupiditas : Tam magnas spes relinquam ? Ab ipsa messe discedam ?

Index Adagiorum