Adagiorum Chiliades

Adagium 3486

IV. 5Metiri digitis.lxxxvi

Qui rem accuratius expendit quam oportet digitis metiri dicitur, veluti si quis cum amico rationem ineat, uter in alterum plus contulisset officiorum. M. Tullius Paradoxo tertio : Poetam non audio in nugis, in vitae societate audiam civem digitis peccata dimetientem sua : [Paradox.] Si sunt visa breviora, leviora qui possunt videri, cum quicquid peccetur, perturbatione peccetur rationis atque ordinis. Allusit huc Cicero, quod poetae carminis pedes digitis metiri soleant. Unde et Horatius :

Legitimumque sonum digitis callemus et aure.

[Ars, 274] Non optimus autem poeta videtur, qui non statim aurium judicio deprehendit carminis vitium.