IV. 5. Pueri senesque. lxxv

In principio Chiliadum admonuimus omneis ferme hujusmodi figuras esse proverbiales quae constant ex contrariis : maximi minimique, juvenesque senesque, diis atque hominibus, sacra profana, fas nefas, fanda infanda. Horatius : Parvi properemus et ampli, cum omnibus sentiat huc esse connitendum. Plato libro De legibus septimo : Ἀλλὰ τὸ λεγόμενον πάντ᾿ ἄνδρα καὶ παῖδα, κατὰ τὸ δυνατόν etc., id est Immo quod dici solet, omnem puerum ac senem pro viribus etc.

Index Adagiorum