IV. 5. Sinapi victitare. lxxiv

Tristes ac supra modum tetrici sinapi victitare dicuntur, quod hodieque vulgo tritum est. Plautus in Truculento :

Si ecastor hic homo sinapi victitet,

Non censeam tam esse tristem posse.

Aristophanes in Equitibus consimili figura dixit Tueri sinapi :

Κἄβλεψε νᾶπυ καὶ τὰ μέτωπ᾿ ἀνέσπασε,

id est

Torvum tuens, ut qui sinapi victitant,

Frontem severam contrahebat.

Interpres Aristophanis admonet napy semen esse unde fiat sinapi. Hujus vis est ciere lacrimas, eoque Ennius apud Macrobium triste vocat :

Nec triste quaeritat sinapi

Neque maestum cepe.

De cepis alias nobis est dictum.

Index Adagiorum