IV. 5. Leo cordula vinctus. lxxiii

Lucianus in libello De mercede servientibus : Νῦν δὲ τὸ τοῦ λόγου, Λέων κρόκῃ δεθεὶς ἄνω καὶ κάτω πρισύρομαι, id est Nunc autem, quod dici solet, leo filo vinctus, sursum ac deorsum circumferor, cum quis exiguo commodo captus apud aulicos ostentatur passim, quod princeps tantum alat virum. Hoc enim principes sibi gloriosum ducunt, si episcopos aut doctos viros cogant sua relinquere negotia et aulicae servire pompae.

Index Adagiorum