IV. 5. Muti citius loquentur. lxix

Ad ἀδυνάτων genus pertinet et hoc quod habet Plautus in Persa : Muti prius loquentur quam ego.

Ne hoc, inquit, cuiquam homini dicerem, edictum est mihi

Magnopere, nec cuiquam homini crederem,

Omneis muti ut prius loquerentur hoc quam ego.

Index Adagiorum