IV. 5. Ne pictum quidem vidit. lxv

Quemadmodum de vehementer ignoto dicimus : Ne natum quidem novi, sic dicimus : Ne pictum quidem vidit. Multas enim urbes et res atque etiam homines nunquam nobis conspectos ex pictura utcumque novimus. M. Tullius libro De finibus bonorum ultimo : Dicis eadem omnia et bona et mala, quae quidem dicunt, qui nunquam philosophum pictum, ut dicitur, viderunt. Plautus in Asinaria :

Nam neque unquam fictum aut pictum neque scriptum in poematis,

Ubi lena bene agat.

Venustius etiam fiet, si longius transferatur : Rhetoricam ne pictam quidem vidit ; Virtutem ne pictam quidem. Nam pinguntur haec quoque.

Index Adagiorum