IV. 5Decipienti semel.lxii
Suspicor esse vulgo jactatum apud Italos quod refert Joannes Campanus, vir suo seculo magnus et admirabilis ingenii, libro De fugienda ingratitudine secundo : Decipienti me semel, dii male faxint, faxintque bene, si bis idem deceperit. [De ingratitudine fugienda, Mayence, 1532, II, p. 133] Quod semel falli perfidiae decipientis par sit imputari, verum qui semel expertus rursum fidem habuerit eidem, dignus videatur qui fallatur. Confine est illi quod alibi recensuimus :
[Mim., 1] Quoniam Campanus erat variae reconditaeque lectionis, fieri potest ut hoc dictum alicubi citatum legerit. Nam videntur esse duo senarii pauculis immutatis :Improbe Neptunum accusat, qui iterum naufragium facit.
Nam ipse Campanus adducit titulo veteris proverbii, quanquam vetus dici potest quod nostra quoque memoria natum est.Decipienti semel me, dii faxint male.
Faxintque bene, si bis idem deceperit.