IV. 5. Ver ex anno tollere. lx

Ἐκ τοῦ ἐνιαυτοῦ τὸ ἔαρ ἐξαιρεῖν, id est Ver ex anno tollere dicebatur qui id quod in negotio quopiam erat praecipuum tolleret. Meminit Herodotus in Polymnia. Lacedaemonii et Athenienses missis in Siciliam legatis petebant a Gelone Syracusano et societatem et suppetias adversus Xerxem bellum inferentem Graeciae. Nec recusavit Gelo, modo se imperatorem vel maritimarum rerum vel terrestrium copiarum constituerent, quam conditionem cum repudiarent legati, jussit eos ilico discedere ac renuntiare Graecis Ὅτι ἐκ τοῦ ἐνιαυτοῦ τὸ ἔαρ αὐτῇ ἐξῄρηται, id est Ver ipsis ex anno sublatum esse, videlicet illud subindicans : suum exercitum praecipuum esse Graeciae florem ac robur, qui si deesset, defuturum illi quod esset praecipuum. Ver enim anni praecipua pars est. Meminit Aristoteles libro Rhetoricorum tertio inter metaphorarum genera. Rursus Rhetoricorum libro primo ostendit hoc dictum esse Periclis in epitaphio, qui dixerit : Τὴν νεότητα ἐκ τῆς πόλεως ἀνῃρῆσθαι ὥσπερ τὸ ἔαρ τοῦ ἐνιαυτοῦ ἐξαιρεθείη, id est juventutem e republica sublatam esse, perinde ac si ver ex anno tolleretur. Potest deflecti longius, ut dicantur ver eximere anno qui linguarum ac bonarum literarum peritiam sustollant e scholis.

Index Adagiorum