I. 4. Surdo oppedere. xlvi

Παρὰ κωφῷ ἀποπαρδεῖν, id est Apud surdum crepitum edere, dicitur ubi quid frustra fit aut ubi peccatur apud stupidos, qui non queant sentire. Sive cum conviciis incessitur is, qui perinde negligit, quasi non audiat. Refertur a Diogeniano et a Suida.

Index Adagiorum