IV. 5. Animus habitat in auribus. liii

Veteres animo sedem in oculis dedere, plerique in corde. At Herodotus in Polymnia, juxta vulgi sermonem ut videtur, docet animum habitare in auribus, quod qui bene audiunt, voluptate afficiantur, qui secus, exacerbentur. Herodoti verba subscribam : Καὶ νῦν τοῦτό γε ἐχεπίστησο· ὡς ἐν τοῖσιν ὠσὶ τῶν ἀνθρώπων οἰκέει ὁ θυμός, ὃς χρηστὰ μὲν ἀκούσας, τέρψεως ἐμπιπλέει τὸ σῶμα, ὑπεναντία δὲ τουτοισὶ ἀνοιδέει, id est Et nunc illud sane discito, quod in auribus hominum habitet animus, qui cum bona audierit, voluptate corpus implet, cum his diversa molestia afficit. Opinor hunc esse sensum adagii, quod ex his quae audimus maxime placatur aut irritatur animus. Nam hac potissimum iter est ad animum hominis. Comiter ac blande dictum saepe atroces iras vertit in benevolentiam et asperior sermo provocat capitales inimicitias. Quin et convitio quidam jugulantur, non aliter quam ferro aut veneno. Proinde pestilentissimum homicidarum genus est, quod hoc seculo potissimum regnat, qui venenum aspidum portant in lingua et qui idem peragunt lingua quod sicarii ferro.

Index Adagiorum