IV. 5.Apud novercam queri.lii
Qui deplorant infelicitatem suam apud eos qui nihil auxilii sint laturi, vel gavisuri magis conquerentium malis, apud novercam queri dicuntur, quod novercae fere male velint privignis. Ballio leno in Pseudolo Plauti :
[Pseud.] Leno pro se supposuit novercam. Quod dictum Pseudolus simulans se non intelligere : Eho, inquit, an unquam hujus nupsisti patri ?Nam isthuc quod nunc lamentare, non esse argentum tibi,
Apud novercam querere.