IV. 5. Caecus et claudus non intrabunt templum. xlvii

Recensetur libri Regum secundi capite quinto, cum David omnium tribuum consensu suscepisset regnum totius gentis Israeliticae jamque constimisset regiam suam statuere in monte Sion, quae tum erat arx Hierosolymae, quam id temporis obtinebant Jebusaei, denuntiatum est illi a Jebusaeis non futurum ut ingrederetur urbem ni prius amovisset caecos et claudos. Id ubi factum esset, abiit in proverbium : Caecus et claudus non intrabunt in templum. Nec satis convenit inter interpretes quid hoc loco sibi velit caecus et claudus. Quidam existimant per contemptum dictum : Huc non ingredieris nisi sustuleris propugnatores moenium quibus tuendis sufficiunt caeci claudique nostri. Hebraei solent affingere fabulas per quas explicent nodum quaestionis. Aiunt in moenibus urbis positas fuisse duas imagines, Isaac et Jacob, quorum ille legitur caecutisse senio, hic claudicasse ex lucta cum angelo. Has ideo collocatas, ut essent monumentum foederis quod olim pepigerant cum Abraham, qua de re meminit libri Geneseos caput vigesimumprimum. His igitur sublatis capta est arx, et natum proverbium cujus sensum non satis perspicio. Nam quod in Levitico caecus et claudus arcentur a sacris ministeriis templi, non video quid faciat ad hanc historiam. Si divinare licet, fortassis in summis tectis aedium erant imagunculae quales solent imponi fastigiis aedificiorum. Eas vulgo caecos et claudos appellabant, quod nec ambularent affixae nec cernerent. Non patebat igitur ingressus in aream, nisi transcensis aedium fastigiis. Proinde David praemii loco promisit militiae principem futurum : quisquis primus contigisset domatum fistulas. Fortassis adagio locus erit, quoties excluditur aliquis ab honore velut indignus. Merita enim excluduntur qui videbantur excludere. Et hujusmodi imagines in templorum tectis affiguntur foris, cum ipsum templum nunquam ingrediantur.

Index Adagiorum