IV. 5. Aspis a vipera. xliii

Tertullianus libro Adversus Marcionem tertio proverbii titulo refert : Aspis a vipera, cum pessimus a pessimo sumit mali quippiam. Desinat, inquit, nunc haereticus a Judaeo, aspis, quod aiunt, a vipera mutuari venenum. Refertur autem inter Diogenis apophthegmata, qui conspicatus duas feminas inter se conferentes clam sermonem, protulit versiculum e comoedia quapiam, opinor, sumptum :

Ἀσπὶς παρ᾿ ἐχίδνης φάρμακον δανείζεται,

id est

Sumit venenum a vipera aspis mutuo.

Utriusque serpentis venenum immedicabile pariterque noxium, nisi quod viperae morsus magnis enecat cruciatibus, aspidis adeo nullum adfert dolorem, ut nec voluptas desit, si Plinio credimus. Est autem aspidis genus quod absque morsu conspuens hominem veneno perimit, unde Graecis dicta πτύας. Usus erit quoties qui per se malus est, contagio mali fit deterior.

Index Adagiorum