IV. 5. Pedem conferre. xxxix

Pedem conferre a militia sumptum. Usurpatur, ubi propius acceditur ad rem. Cicero in actione pro Plancio : Non possum magis conferre pedem, ut aiunt, aut propius accedere. Hujus obiter et alibi meminimus ex Quintiliano. Sumptum videtur ex Homero apud quem illud frequens est : ἐγγὺς ἰόντες, id est prope venientes, hoc est comminus congressi. Idem non minus jucunda figura extulit Vegetius De re militari libro tertio, capite XIV : Prima autem et secunda acies, cum ad spachas et pila, ut dicitur, ventum fuerit, totum sustinet bellum. Spathas autem vocabant gladios longiores, quemadmodum pila hastas breviores, nimirum quimque semis pedum, quae deinde spicula sunt dicta. Auctor Modestinus. Hujusmodi pugnae genus describit Q. Curtius libro tertio : Ergo cominus coacti conserere, gladios impigre stringunt. Tum vero multum sanguinis fusum est. Duae quippe acies ita cohaerebant, ut armis arma pulsarent, mucrones in ora dirigerent. Non timido, non ignavo cessare tum licuit : collato pede quasi singuli inter se dimicarent, in eodem vestigio stabant, donec vincendi locum sibi facerent. Et Maro : Haeret pede pes densusque viro vir.

Index Adagiorum