IV. 5. Divinum excipio sermonem. xxxv

Plato libro de Republica sexto demonstrat proverbii vice in ore fuisse vulgo Θεῖον ἐξαίρω λόγον, id est Divinum excipio sermone ; quoties, opinor, gloriosius aliquid dictum esset, ominis gratia deos excipiebant, qui nihil non possunt et quibus nemo praescribit. Platonis verba subscribam : Οὔτε γὰρ γίνεται οὔτε γέγονεν οὐδ᾿ οὖν μὴ γένεται, ἀλλοῖον ἦθος πρὸς ἀρετὴν παρὰ τὴν τούτων παιδείαν πεπαιδευμένον, ἀνθρώπειον, ὦ ἑταῖρε. Θεῖον μέντοι κατὰ τὴν παροιμίαν ἐξαίρω λόγον, id est Neque enim sunt neque fuerunt neque futuri sunt mores aliter ad virtutem instituti quam ad horum institutionem. De humanis loquor, amice, at divinum juxta proverbium excipio sermonen. Apparet esse fragmentum carminis iambici Θεῖον ἐξαίρω λόγον, fortassis ex Homero natum :

Θεοὶ δέ τε πάντα δύνανται,

id est

Divi tamen omnia possunt.

Accommodari potest ad summos principes, veluti pontificem aut cardinales aut monachos.

Index Adagiorum