IV. 5.Capere civitatem.xxxiv
Plato in eodem dialogo significat proverbio dici solere : capere sive expugnare civitatem, qui rem difficilem esset assecutus. Neque enim civitas primo statim impetu capitur. Illic hospes animat Theaetetum, ut quod instituit persequatur, eo quod qui ad leviores difficultates aut haeret aut resilit, nunquam aliquid perficiet in eo quod est disputationis caput. Verba Platonis sic habent : Θαρρεῖν, ὦ Θεαίτητε, χρὴ τὸν καὶ σμικρόν τι δυνάμενον εἰς τὸ πρόσθεν ἀεὶ προϊέναι. Τί γὰρ ὅ γ᾿ ἀθυμῶν ἐν τούτοις δράσειεν ἂν ἐν ἄλλοις ; ἢ μηδὲν ἐν ἐκείνοις ἀνύττων ἢ πάλιν ἐς τοὔπισθεν ἀπωσθείς, σχολῇ που τὸ κατὰ τὴν παροιμίαν λεγόμενον, ὅ γε τοιοῦτος ἄν ποτε ἕλοι πόλιν, [Theaet.] id est Confidere oportet, Theaetete, fore ut qui vel paululum aliquid potuerit, semper ultra progrediatur. Quid enim facturus sit in aliis qui in his animum desponderit ? aut nihil in illis efficiens aut retrocedere etiam compulsus, haud unquam ille talis urbem, quod dici solet, ceperit. In bello facile est in excursionibus aut pagorum incendiis aliquid designare, at munitas urbes expugnare perdifficile est. Simile est illi : Timidi nunquam statuerunt trophaeum.