I. 4. Annosam arborem transplantare. xliii

Γεράνδρυον μεταφυτεύειν, id est Vetulam arborem transplantare. In eos dicitur, qui sero atque exacta jam aetate conantur dediscere, quibus diu juvenes assueverint. Aut simpliciter de iis, quae frustra molimur, neque enim loco movenda arbor, ubi jam alte fixerit radices, sed cum plantula adhuc est. Nam veteres negabant arborem transferri oportere vel minorem bima vel majorem trima teste Plinio. Videtur autem adagium ad quercum peculiarius pertinere, quae omnium altissime radices agit, ut et ἀπὸ τῆς δρυὸς γεράνδρυον, sive quod hanc arborem omnium primam arbitrantur fuisse. Quapropter et Jovi sacra arbor et silva Dodonaea querna fuit, unde prima omnium oracula reddita creduntur. Eleganter usus est hoc adagio Seneca libro epistolarum XIII, epistola prima. Haec, inquit, si nimium tristia videbuntur, villae imputabis, in qua didici ab Aegialo diligentissimo patrefamilias (is enim nunc hujus agri possessor est) quamvis vetus arbustum posse transferri. Haec nobis senibus discere necessarium est, quorum nemo non olivetum alteri ponit.

Index Adagiorum