IV. 5. Grata brevitas. xxv

Χάρις βαιοῖσιν ὀπεδεῖ, id est

Adjuncta est parvis gratia rebus.

Hemistichium est carminis heroici, specie nimirum proverbiali. Nam idem hodieque sic vulgatum est, ut nihil tritius. Quaedam mole placent ac magnitudine. Sunt quae ob id ipsum grata sunt quod minuta, veluti gemmae quaedam ac sculpturae. Idem usu venit in epistolis ac libris, qui non raro ipsa brevitate redduntur commendatiores, praesertim apud fastidiosos et occupatos. Sunt in deliciis et pumiliones, non ob aliud quam insignem corporis parvitatem.

Index Adagiorum