IV. 5. Equi dentes inspicere donati. xxiv

Sunt quaedam et hodie vulgo jactata non indigna quae veteribus adagiis annumerentur, quod genus est illud : non oportere equi dentes inspicere donati. Cum significamus aequi bonique consulendum, qualecumque est, quod non emitur sed gratis donatur. Siquidem equum empturus dentes inspicit, in quibus aetatis indicia certissima sunt, ne circumveniatur. At incivile sit idem facere in equo donaticio. Usus est tamen hoc proverbio divus Hieronymus in praefatione Commentariorum quos scipsit in epistolam Pauli ad Ephesios. Parum, inquit, eloquens sum. Quid ad te ? Disertiorem lege. Non digne Graeca in Latinum transfero : aut Graecos lege, si ejus linguae habes scientiam, aut si tantum Latinus es, noli de gratuito munere judicare et, ut vulgare proverbium est, Equi dentes inspicere donati. Hactenus Hieronymus. Sed hanc hominum incivilitatem quam incusat Hieronymus, nos nuper et experti et admirati sumus. Dedimus Novum Testamentum, innumeros locos vel emendavimus vel explicuimus, idque non aestimandis vigiliis. Incredibile dictu ut obstrepuerint, ut reclamarint theologi quidam ac monachorum vulgus, quibus is meus labor plurimum adjumenti adferebat. Quorum ut quisque maxime egebat hac mea industria, ita odiosissime reclamabat ingratum hominum genus, quibus si quispiam largiatur prandiolum aliquanto lautius unde distenti ac temulenti discedant, tantum non adorant hominem, et qui tantam utilitatem gratis donat, tot sudoribus constantem, etiam conviciis insectantur.

Index Adagiorum