IV. 5. Aut piscem olet aut floret. xxiii

Aut piscem olet aut timallum. Ambrosius Hexaemeron libro quinto, capite secundo, testatur dictum in eum qui bene oleret, quod timallus piscis sit odore gratissimus et aeque fragrans ejusdem nominis flos. Sed praestiterit Ambrosii verba subscribere : Neque te inhonoratum nostra prosecutione timalle dimittam, cui a flore nomen inolevit, seu Ticini unda te fluminis, seu amoeni Atesis unda nutrierit, flos es. Denique sermo testatior, quod de eo qui gratam redolet suavitatem, dictum facete sit aut piscem olet aut florem. Ita idem pronuntiatus est piscis odor esse qui floris. Quid specie tua gratius ? quid suavitate jucundius ? quid odore fragrantius ? Quod mella fragrant, hoc tu corpore tuo spiras. Verum haud scio an pro timallo apud Ambrosium legi debeat tithymallus, cujus varia genera recenset Plinius libro vigesimosexto, capite 8, cujusque subinde meminit Dioscorides locis diversis.

Index Adagiorum