Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 342

I. 4Penelopes telam retexere.xlii

Penelopes telam retexere est inanem operam sumere et rursum destruere quod effeceris. Natum ex Homero, qui libro Odysseae secundo fingit Penelopen Ulyssis uxorem, procos jam urgentes, hac condicione delusisse, ut tum se promitteret nupturam, ubi telam quam habebat in manibus, absolvisset. Quam condicionem posteaquam illi accepissent, mulier astuta, quod interdiu texuisset, id noctu retexere coepit :

Ἔνθα καὶ ἠματίη μὲν ὑφαίνεσκεν μέγαν ἱστόν,

Νύκτας δ᾿ ἀλλύεσκεν, ἐπὴν δαΐδας παραθεῖτο,

[Od., II, 91] id est

Illa diurna quidem ingentem contexere telam,

Verum eadem admotis solvebat nocte lucernis.

Usurpat hoc adagium Plato in Phaedone. [Phaedo., 84a] Item Cicero Academicarum quaestionum libro II, Quid quod eadem, inquit, illa ars, quasi Penelopes telam retexens, tollit ad extremum superiora  ? [Acad., 2, 95] Sentit autem de dialectica, quae iisdem illis orationibus, quibus confirmavit aliquid, rursum solvit ac destruit, ut nihil jam actum videatur. Seneca De beneficiis quinto : Quid enim boni est nodos operose solvere, quos ipse ut solveres feceris ? [Benef., V, 12, 2] Aristides in defensione quatuor oratorum : Καὶ οὐκ οἶδα ὅντιν᾿ ἱστὸν ἀναλύοντες· ὅσον γὰρ ἂν προκόψωσι τῆς σοφίας, τοσοῦτ᾿ ἀνταφαιροῦσι μεγάλα φρονοῦντες, [Quat., III, 672] id est Et telam nescio quam retexentes ; quantum enim faciunt compendii in sapientia, tantum rursum dispendii, dum arrogantes evadunt. Hoc quoniam aliis proverbiis, quae mox dicemus, subnectit, indicat nimirum et hoc esse proverbium.