IV. 5. Erecti. xviii

Athenaeus in Dipnosophistarum libro quarto : Καὶ τὸ θαυμάσιον, ὅτι παρείμενοι καὶ καρηβαροῦντες ὑπὸ τῆς μέθης, ὁπότε τι τῶν ἀγομένων θεασαίμεθα, πάντες ἐξενήφιμεν, ὀρθοὶ τὸ δὴ λεγόμενον ἀνιστάμενοι, id est Et quod dictu mirum, cum depressi essemus et capite gravato temulentia, quoties spectassemus aliquid eorum quae inferebantur, omneis expergiscebamur, recti, quod dici solet, surgentes. Accommodum erit ubi significabimus aliquem toto pectore attentum ad rem quampiam. Erigunt enim se totos et summis nonnunquam insistunt pedibus, qui auscultant aut spectant avidius.

Index Adagiorum