IV. 5. Hecatae coena. xi

Veteres coenam perparcam et impendio frugalem Hecatae coenam appellabant, quod apud inferos tenuissimo victu minimoque cibo eoque vilissimo vivitur, juxta poetarum theologiam. Siquidem umbrae plebeiae malva porroque victitant, Hecate maenides ac triglidas pisces, apud nos contemptissimos, habet in deliciis, ut sibi sacros. Unde et Athenis locum esse dictum Triglam, atque inibi simulachrum Hecates Triglantinae. Alii Triglam illi sacram putant ob nominis rationem a ternione dicti, cum triformis sit et Hecate. Extat apud Athenaeum libro septimo, meminit et octavo. Meminit et Lucianus alicubi. Verum illud expendat eruditus lector, an proverbium accipi possit de coena illa, quam singulis mensibus in triviis Hecatae collocabant divites, diripiebant pauperes. Cujus rei meminit etiam Aristophanes in Pluto :

Παρὰ τῆς Ἑκάτης ἔξεστι τοῦτο πυθέσθαι

Εἴτε τὸ πεινῆν βέλτιον, φησὶ γὰρ αὕτη

Τοὺς μὲν ἔχοντας καὶ πλουτοῦντας δεῖπνον κατὰ μῆνα προσαγεῖν,

Τοὺς δὲ πένητας τῶν ἀνθρώπων ἁρπαζειν, πρὶν καταθεῖναι,

id est

Hoc ex Hecata si vis didicisse licebit,

Utrum potius ditem esse an egenum, quandoquidem jubet illa

Hos quibus est res quoque benignam mense uno ponere coenam,

Ceterum egenos hanc praedari, prius ac deponere possunt.

Quo quidem loco in hanc sententiam scribit interpres. Olim in triviis venerabantur Hecaten, quod eadem tribus nominibus appelletur, Luna, Artemis et Hecate. Caeterum sub novilunium divites mittebant coenam vespere, veluti coenam Hecatae in triviis. Pauperes autem esurientes diripiebant ac devorabant quae erant apposita, dicentes quod Hecate comedisset. Itaque congruet, ubi res per tumultum diripitur.

Index Adagiorum