IV. 5.Citius Telegorae donarim.x
Telegoras apud Naxios praedives quispiam ac praepotens erat, cui quod quotidie multa missitarentur, vulgato sermone receptum est, ut venditores parvo licitantibus dicerent Μᾶλλον προέλοιμι τῷ Τελεγόρᾳ δοῦναι, id est Malim Telegorae dare. Refertur apud Athenaeum libro Dipnosophistarum octavo ex Aristotele. Rem longius prosecuri sumus in proverbio Nullus malus magnus piscis. Nec video quis usus adagionis esse possit, nisi si dicamus officium rectius gratuito collocari penes probos ac magnos, quam mercede penes improbos ac viles.